monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.309 > sectio 42 > bsbClm6436.46 > bnf13013.143 > bnf10439.14 v > bmv343.290 > bavPal.lat.1449.277 > sectio 12 > sectio 10 > Ioannes, 2 > habCod.Guelf.81Weiss..79 > sluMscr.Dresd.A.145.b.151 > ad Hebraeos,3489 > uwbM.p.th.f.69.122 > bnfNAL1615.177 > csg75.840 > csg251.165 > ad Hebraeos,3838 > habCod.Guelf.81Weiss..182 > habCod.Guelf.81Weiss..105 > bnfNAL1615.239 > bsbClm6224.469 > sectio 3 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 5, 5
Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam, et non cognoscebat eam. Accepit eam ad nomen coniugis ob causas quas praediximus, et non cognoscebat eam ad opus coniugale ob arcana quae didicerat. Quod si quis huic nostrae expositioni obsistere, et contendere voluerit beatam Dei genitricem nunquam a Ioseph celebratis nuptiis in nomen coniugis assumptam, exponat ipse melius hunc sancti Evangelii locum, pariterque ostendat licitum fuisse apud Iudaeos ut sponsae suae quisque carnali copula misceretur, et sano eius intellectui libenter cedimus: tantum ne erga matrem Domini quidquam gestum, quod publica opinio possit infamare, credamus. Quod vero additur, Donec peperit filium suum primogenitum, nemo ita intelligendum putet quasi post natum filium eam cognoverit, ut quidam perverse opinantur. Scire enim debet vestra fraternitas, quia fuere haeretici qui propter hoc quod dictum est, Non cognoscebat eam donec peperit filium, crederent Mariam post natum Dominum cognitam esse a Ioseph, et inde ortos eos quos fratres Domini Scriptura appellat, assumentes et hoc in adiutorium sui erroris, quod primogenitus nuncupatur Dominus. Avertat Deus hanc blasphemiam a fide omnium nostrum, donetque nobis catholica pietate intelligere parentes nostri Salvatoris intemerata semper fuisse virginitate praeclaros, et non filios, sed cognatos eorum fratres Domini consueto Scripturarum more nuncupari, sed ob id evangelistam an post natum ei filium eam cognoverit dicere non curasse, quia nulli hoc ambigendum putaverit. Et revera nulli ambigendum est quod iusti coniuges, quibus in virginitatis castimonia permanentibus Dei Filium nasci singulari gratia datum est, nullatenus ex eo castitatis iura temerare, et templum Dei sacrosanctum suae semine corruptionis attaminare potuerint. Notandum quoque est quod primogeniti non iuxta haereticorum opinationem soli sint quos fratres sequuntur alii, sed iuxta auctoritatem Scripturarum omnes qui primi vulvam aperiunt, sive fratres eos aliqui, seu nulli sequantur. Attamen Dominus speciali ratione potest primogenitus dictus intelligi, iuxta hoc quod in Apocalypsi dicit de illo Ioannes: qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae . Et apostolus Paulus: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus . Primogenitus quippe mortuorum vocatur, quia post multos licet fratres incarnatus, primus omnium surrexit a mortuis, et viam de morte credentibus vitae coelestis aperuit. Primogenitus est in multis fratribus, quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, quorum recte primogenitus appellatur, quia omnes adoptionis filios, etiam illos qui incarnationis eius tempora nascendo praecesserunt, dignitate praegreditur. Si quidem illi possunt cum Ioanne veracissime testari, quia qui post nos venit, ante nos factus est, id est, post nos quidem in mundo genitus, sed merito virtutis et regni primogenitus omnium nostrum iure vocatus. Qui et in ipsa divina nativitate non inconvenienter potest primogenitus dici, quia priusquam creaturam faciendo gigneret aliquam, coaeternum sibi Pater aeternus genuit Filium; priusquam verbo veritatis adoptionis sibi filios redimendo gigneret aliquos, coaeternum sibi Pater aeternus genuit Verbum: unde ipsum Verbum, ipse Dei Filius, videlicet virtus et sapientia loquitur: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam . Peperit ergo Maria Filium suum primogenitum, id est, suae substantiae filium; peperit eum qui et ante omnem creaturam Deus de Deo natus erat, et in ea qua creatus est humanitate omnem merito creaturam praeibat.